
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60






1595 I 28 Offensiv- und Defensivbündnis von Prag
Oesterreich, Siebenbürgen |
Seite 9 von 12 ![]() |
|
ad munienda et in præsidium redigenda ea loca, quæ
judicabuntur è re Christianorum esse, quemadmodum
Illustrissimus Princeps vicissim pollicetur, se facultati-
bus et viribus non parciturum, ut eadem loca serio munian-
tur, et deffendantur, pro obsequio Sac[ræ] Cæs[areæ] Maiestatis
et commodo Christianorum.
X. Quoniam dubÿ sunt bellorum exitus, multaque præter
opinionem possunt evenire repente, si forte suæ Celsi-
tudini vel Successoribus ea necessitas imponeretur (quod
propitius Deus omen avertat) ut viribus exhaustis tueri
amplius provinciam non possit, sed prævalescentibus hos-
tibus ea excedere cogeretur. In hoc ipsius extre-
mo casu Sac[ra] Cæs[area] ac Regia Ma[jes]tas suo nomine ac Suc-
cessorum suorum locum certum in aliis suis ditionibus,
certumque proventum, quo vitam pro dignitate possit
honeste sustentare, intra mensis spatium, re cum ÿs ad
quos illa consultatio pertinet, communicata assignabit.
Similiter aliorum præcipuorum, qui fortunas vitamque
suam cum Salute Principis conjunctam Christiani no-
minis causa in discrimen adduxerint Sac[ra] Maiestas
sua eam rationem benigne habebit, ut paratum in di-
tionibus suis, si quid eis adversi accidat, præfugium
et aliquam ab ea sublevationem mereantur
XI Has conditiones omnes, et articulos et Instrumento
solemni et Juratmento Princeps ipse atque ordines
Seite 9 von 12 ![]() |